

Liber Job*
Caput 11: Versus 16
Miseriae quoque.[Ibid.]Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quae permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit.Et quasi aquarum.Quia miseriae, quae transeunt, non vi concutiunt, sed tactum moeroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.